monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > 12 > IIII. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX. (a 507) > csg46.173 > sectio 25 > sectio 28 > uwbM.p.th.f.68.300 > VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 508) > bnf9389.44 > sectio 18 > bnf10439.212 r > bnf2630.722 > bsbClm6224.452 > uwbM.p.th.q.1a.167 > bnf10439.106 v > IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 59 > sectio 26 > csg48.338 > sectio 5 > sectio 14 > sectio 52 > bnf10439.207 v > sectio 13 > bnfNAL1585.39 > I. IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > bnfGrec107.121 > bnf10439.213 r > sectio 21 > sectio 2 > sectio 35 > sectio 11 > XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, , XV. UNIVERSIS POSSESSORIBUS IN SA VIA PROVINCIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 525/526) <<<     >>> XVII. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a. 523/526 ante Iun. 13)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUINTUS, XVI. ABUNDANTIO P̅P̅O̅ THEODERICUS REX. (a 525/526)

1 Quamvis utilia rei publicae nostra semper consuetudine censeamus et ob id omnibus possint esse gratissima quae iubemus, quia cunctis profutura noscuntur, tractandum tamen est, ut principis desiderium nulli existere debeat onerosum.2 nam et si praeclare cogitata non bene agantur, ingrata sunt: illud autem solum perfectum dicitur, quod de voluntate simul et actione laudatur.3 Cum nostrum igitur animum frequens cura pulsaret naves Italiam non habere, ubi tanta lignorum copia suffragatur, ut aliis quoque provinciis expetita transmittat, deo nobis inspirante decrevimus mille interim dromones fabricandos assumere, qui et frumenta publica possint convehere et adversis navibus, si necesse fuerit, obviare.4 sed tantae rei quem desideramus effectum magnitudinis vestrae sollicitudine credimus esse procurandum.5 Ideoque per cunctam Italiam directis artificibus apta operi ligna perquire, et sicubi cupressos aut pinos reppereris in vicinitate litoris, dato competenti pretio dominis consulatur.6 haec enim tantum sunt quae ad taxationem vocentur, cetera vilitate sui non indigent aestimari.7 Sed ne provisio nostra in mediis conatibus deserta languescat, nautarum te iubemus sub hac moderatione iam nunc competentem numerum divinitate iuvante procurare.8 et si is qui nobis necessarius aestimatur servus fuerit alienus, aut conducat eum classibus serviturum aut, si hoc ipse magis elegerit, accepto pretio rationabili publico cedat sui iura dominii.9 si vero libertate gaudet electus, quinos solidos donativum et annonam se noverit accipere competentem.10 Eo modo et illi tractandi sunt qui a suis dominis exuuntur, quando libertatis genus est servire rectori (frequenter enim laborum patientes existunt, quibus districti domini colla presserunt): ita tamen, ut supradicti nautae arrarum nomine pro hominum qualitate binos aut ternos solidos a vestra debeant sede percipere, quatenus unusquisque, cum fuerit ammonitus, paratus debeat inveniri.11 piscatores vero non iubemus in hac definitione concludi, quia dolenter amittitur, qui ad procurandas delicias possidetur, quando et altera consuetudo est ventis saevientibus occurrere et litora piscosa sulcare.
Cassiodorus HOME